| Larici et magis abieti succisis umor diu de- | 16.195.1 |
| fluit. haec omnium arborum altissimae ac rectissimae. | |
| navium malis antemnisque propter levitatem praefertur | |
| abies. communia his pinoque, ut quadripertitos venarum | |
| cursus bifidosve habeant vel omnino simplices. fabrorum | 5 |
| <in> intestina opera medulla sectilis optima quadripertitis, | |
| * * * materies et mollior quam ceterae. intellectus in cor- | |
| tice protinus peritis. abietis quae pars a terra fuit, eno- | 196.1 |
| dis est. haec qua diximus ratione fluviata de<t>oratur atque | |
| ita sappinus vocatur, superior pars nodosa duriorque | |
| fusterna. et in ipsis autem arboribus robustiores aquilo- | |
| niae partes, et in totum deteriores ex umidis opacisque, | 5 |
| spissiores ex apricis ac diuturnae. ideo Romae infernas | |
| abies supernati praefertur. |