| Est per se gentium quoque in his differentia. Alpi- | 16.197.1 |
| bus Appenninoque laudatissimae, in Gallia Iuribus ac monte | |
| Vosego, in Corsica, Bithynia, Ponto, Macedonia. deterior | |
| Aen<i>a<n>ica et Arcadica, pessima Parnasia et Euboica, quo- | |
| niam ramosae ibi et contortae putrescentesque facile. at | 5 |
| cedrus in Creta, Africa, Syria laudatissima. cedri oleo | |
| peruncta materies nec tiniam nec cariem sentit. iunipero | 198.1 |
| eadem virtus quae cedro. vasta haec in Hispania maxi- | |
| meque Vaccaeis. medulla eius ubicumque solidior etiam | |
| quam cedris. publicum omnium vitium vocant spiras, | |
| ubi convolvere se venae atque nodi. inveniuntur in qui- | 5 |
| busdam, sicut in marmore, centra, id est duritia clavo | |
| similis, inimica serris. et quaedam forte accidunt, <ut> la- | |
| pide comprehenso aut recepto in corpus aut alterius arbo- | |
| ris ramo. Megaris diu stetit oleaster in foro, cui | 199.1 |
| viri fortes adfixerant arma, quae cortice ambiente aetas | |
| longa occultaverat, fuitque arbor illa fatalis excidio urbis | |
| praemonita<e> oraculo, cum arbor arma peperisset, quod | |
| succisae accidit ocreis galeisque intus repertis. ferunt | 5 |
| lapides ita inventos ad continendos partus esse remedio. |