| Amplissima arborum ad hoc aevi existimatur Ro- | 16.200.1 |
| mae visa, quam propter miraculum Tiberius Caesar in | |
| eodem ponte naumachiario exposuerat advectam cum reli- | |
| qua materie, duravitque ad Neronis principis amphithea- | |
| trum. fuit autem trabs ea e larice, longa pedes CXX, | 5 |
| bipedali crassitudine aequalis, quo intellegebatur vix cre- | |
| dibilis reliqua altitudo fastigium ad cacumen aestimanti- | |
| bus. fuit memoria nostra et in porticibus saeptorum a | 201.1 |
| M. Agrippa relicta aeque miraculi causa, quae di<r>ibitorio | |
| superfuerat, XX pedibus brevior, sesquipedali crassitudine. | |
| abies admirationis praecipuae visa est in nave, quae ex | |
| Aegypto Gai principis iussu obeliscum in Vaticano circo | 5 |
| statutum quattuorque truncos lapidis eiusdem ad sustinen- | |
| dum eum adduxit. qua nave nihil admirabilius visum in | |
| mari certum est. CXX modium lentis pro saburra ei fuere. | |
| longitudo spatium obtinuit magna ex parte Ostiensis por- | 202.1 |
| tus latere laevo. ibi namque demersa est Claudio prin- | |
| cipe cum tribus molibus turrium altitudine in ea exaedi- | |
| ficatis obiter Puteolano pulvere advectisque. arboris eius | |
| crassitudo quattuor hominum ulnas conplectentium imple- | 5 |
| bat, vulgoque auditur LXXX nummum et plur<i>s malos ve- | |
| nundari ad eos usus, rates vero conecti XL sesterti<um> | |
| plerasque. at in Aegypto ac Syria reges inopia abietis | 203.1 |
| cedro ad classes feruntur usi. maxima [ea] in Cypro | |
| traditur ad undec<i>rem<em> Demetri succisa CXXX pedum, | |
| crassitudinis vero ad trium hominum conplexum. Germa- | |
| niae praedones singulis arboribus cavatis navigant, qua- | 5 |
| rum quaedam et XXX homines ferunt. spississima | 204.1 |
| ex omni materie, ideo et gravissima iudicatur hebenus et | |
| buxus, graciles natura. neutra in aquis fluvitat, nec suber, | |
| si dematur cortex, nec larix. ex reliquis s<piss>issima lotos, | |
| quae Romae ita appellatur, dein robur exalburnatum. et | 5 |
| huic nigricans color magisque etiam cytiso, quae proxime | |
| accedere hebenum videtur, quamquam non desunt qui | |
| Syriacas terebinthos nigriores adfirment. celebrav<i>t et T<h>e- | 205.1 |
| ricles nomine calices ex terebintho solitus facere torno; | |
| perquam probatur materies. omnium haec sola ungui vult | |
| meliorque fit oleo. colos mire adulteratur iuglande ac | |
| piro silvestri tinctis atque in medicamine decoctis. omni- | 5 |
| bus quae diximus spissa firmitas. ab iis proxima est | 206.1 |
| cornus, quamquam non potest videri materies propter | |
| exilitatem, sed lignum non alio paene quam ad radios | |
| rotarum utile aut si quid cuneandum sit in ligno clavisve | |
| figendum ceu ferreis. ilex item et oleaster et olea atque | 5 |
| castanea, carpinus, populus. haec et crispa aceris modo, | |
| si ulla materies idonea esset ramis saepe deputatis. castra- | |
| tio illa est adimitque vires. de cetero plerisque horum, | 207.1 |
| sed utique robori, tanta duritia, ut terebrari nisi made- | |
| factum non queat et ne sic quidem adactus avelli clavus. | |
| e diverso clavum non tenet cedrus. mollissima tilia. ea- | |
| dem videtur et calidissima. argumentum adferunt quod | 5 |
| citissime ascias retundat. calidae et morus, laurus, hede- | |
| rae et omnia, e quibus igniaria fiunt. |