| Exploratorum hoc usus in castris pastorumque | 16.208.1 |
| repperit, quoniam ad excudendum ignem non semper lapi- | |
| dis occasio est. teritur ergo lignum ligno ignemque con- | |
| cipit adtritu, excipiente materie aridi fomitis, fungi vel fo- | |
| liorum facillimo conceptu. sed nihil hedera praestantius | 5 |
| quae teratur, lauro quae terat. probatur et vitis e sil- | |
| vestribus—alia quam labrusca—, et ipsa hederae modo | |
| arborem scandens. frigidissima quaecumque aquatica, len- | 209.1 |
| tissima autem et ideo scutis faciendis aptissima quorum | |
| plaga contrahit se protinus cluditque suum vulnus et ob | |
| id contumacius tramittit ferrum, in quo sunt genere <v>i- | |
| <t>i<s>, vitex, salix, tilia, betulla, sabucus, populus utraque. | 5 |
| levissimae ex his vite<x>, salix ideoque utilissimae; omnes | |
| autem ad cistas quaeque flexili crate constent. habent | |
| et candorem, rigorem et in sculpturis facilitatem. est le<n>- | 210.1 |
| titia platano, sed madida, sicut alno. siccior eadem ulmo, | |
| fraxino, moro, ceraso, sed ponderosior. rigorem fortis- | |
| sime servat ulmus, ob id cardinibus c<o>assamentisque por- | |
| tarum utilissima, quoniam minime torquetur, permutanda | 5 |
| tantum si<c>, ut cacumen ab inferiore sit cardine, radix | |
| superior. palma est * * * similis et suberis materies, | 211.1 |
| spissae et malus pirusque, nec non acer, sed fragile, et | |
| quaecumque crispa. in omnibus silvestria et mascula dif- | |
| ferentia<m> cuiusque generis augent. et infecunda firmiora | |
| fertilibus, nisi quo in genere mares ferunt, sicut cupres- | 5 |
| sus et cornus. |