| Maxime aeternam putant hebenum et cupressum | 16.213.1 |
| cedrumque, clar<o> de omnibus materiis iudicio in templo | |
| Ephesiae Dianae, utpote cum tota Asia extruente CXX | |
| annis peractum sit. convenit tectum eius esse e cedrinis | |
| trabibus. de simulacro ipso deae ambigitur. ceteri ex | 5 |
| hebeno esse tradunt, Mucianus III cos. ex iis, qui pro- | |
| xime viso eo scripsere, vitigineum et numquam mutatum | |
| septies restituto templo, hanc materiam elegisse End<o>eon, | 214.1 |
| etiam nomen artificis nuncupans, quod equidem miror, | |
| cum antiquiorem Minerva quoque, non modo Libero patre, | |
| vetustatem ei tribuat. adicit multis foraminibus nardo | |
| rigari, ut medicatus umor alat teneatque iuncturas—quas | 5 |
| et ipsas esse modico admodum miror—, valvas esse e | 215.1 |
| cupresso et iam CCCC prope annis durare materiem omnem | |
| novae similem. id quoque notandum, valvas in glutinis | |
| compage quadriennio fuisse. cupressus in eas electa, quo- | |
| niam praeter cetera in uno genere materiae nitor maxime | 5 |
| valeat aeternus. non e<t> simulacrum Veiovis in arce e | 216.1 |
| cupresso durat a condita <urbe> DLXI anno dicatum? me- | |
| morabile et Uticae templum Apollinis, ubi cedro Numi- | |
| dica trabes durant ita, ut positae fuere prima urbis eius | |
| origine annis MCLXXVIII, et in Hispania Sagunti templum | 5 |
| Dianae a Zacyntho advectae cum conditoribus annis CC | |
| ante excidium Troiae, ut auctor e<s>t Bocchus; infra ipsum | |
| oppidum id habent—pepercit religione inductus Hanni- | |
| bal—iuniperi trabibus etiam nunc durantibus. super | 217.1 |
| omnia memoratur <a>e<d>is Aulide eiusdem deae saeculis ante | |
| Troianum bellum exaedificata, quonam genere materiae, | |
| scientia oblitterata. in plenum dici potest utique quae | |
| odore praecellant, eas e<t> aeternitate praestare. a prae- | 218.1 |
| dictis morus proxume laudatur, quae vetustate etiam nigre- | |
| scit. et quaedam tamen in aliis diuturniora sunt usibus | |
| quam alia: ulmus in perflatu firma, robur defossum et in | |
| aquis quercus obruta. eadem supra terram rimosa facit | 5 |
| opera torquendo sese. larix in umore praecipua et alnus | |
| nigra. robur marina aqua conrumpitur. non inprobatur | |
| et fagus in aqua et iuglans, hae quidem in iis quae de- | |
| fodiuntur vel principales, item iuniperus, eadem et sub- | |
| dialibus aptissima. fagus et cerrus celeriter marcescunt. | 10 |
| aesculus quoque umoris inpatiens. contra adacta in ter- | 219.1 |
| ram in palustribus alnus aeterna onerisque quantilibet | |
| patiens. cerasus firma, ulmus et fraxinus lentae, sed fa- | |
| cile pandantur, flexiles tamen, stantesque ac circumcisura | |
| siccatae fideliores. laricem in maritimis navibus obnoxiam | 5 |
| teredini tradunt, omniaque praeterquam oleastrum et | |
| oleam. quaedam enim in mari, quaedam in terra vitiis | |
| opportuniora. |