| Infestantium quattuor genera: teredines ca- | 16.220.1 |
| pite ad portionem grandissimo rodunt dentibus. hae tan- | |
| tum in mari sentiuntur, nec aliam putant teredinem pro- | |
| prie dici. terrestres tinias vocant, culicibus vero similes | |
| thripas. quartum est et e vermiculorum genere, et eorum | 5 |
| alii putrescente suco ipsa materie, alii pariuntur sicut in | |
| arboribus ex eo, qui cerastes vocatur. cum tantum ero- | |
| sit, ut circumagat se, generat alium. haec nasci prohibet | 221.1 |
| in aliis amaritudo, ut cupresso, in aliis duritia, ut buxo. | |
| tradunt et abietem circa germinationes decorticatam qua | |
| diximus luna aquis non corrumpi. Alexandri Magni | |
| comites prodiderunt in Tylo Rubri maris insula arbo- | 5 |
| res esse, ex quibus naves fierent; quas ducentis annis | |
| durantes inventas, etsi mergerentur, incorruptas. in eadem | |
| esse fruticem baculis tantum idoneae crassitudinis, varium | |
| tigrium maculis, ponderosum et, cum in spissiora decidat, | |
| vitri modo fragilem. | 10 |