| Apud nos materiae finduntur aliquae sponte, | 16.222.1 |
| ob id architecti eas fimo inlitas siccari iubent, ut adfla- | |
| tus n<e> noceant. pondus sustinere validae abies, larix, | |
| etiam in traversum positae. robur, olea incurvantur ce- | |
| duntque ponderi. illae renituntur nec temere rumpuntur, | 5 |
| priusque carie quam viribus deficiunt. et palmae arbor | 223.1 |
| valida; in diversum enim curvatur, [et populus] c<e>t<e>ra | |
| omnia <in> inferiora pandantur, palma ex contrario forni- | |
| catim. pinus et cupressus adversus cariem tiniasque fir- | |
| missimae. facile pandatur iuglans, fiunt enim et ex ea | 5 |
| trabes. frangi se praenuntiat crepitu, quod et in Antan- | |
| dro accidit, cum e balineis territi sono profugerunt. pi- | 224.1 |
| nus, piceae, alni ad aquarum ductus in tubos cavantur; | |
| obrutae terra plurimis duratur<ae> annis eaedem, si non | |
| integantur, cito senescunt, mirum in modum fortiores, si | |
| umor extra quoque supersit. | 5 |