| Magna autem et glutinatio propter ea, quae | 16.226.1 |
| sectilibus laminis aut alio genere operiuntur. stamineam | |
| in hoc usu probant venam, et vocant ferulaceam argu- | |
| mento similitudinis, quoniam lacunosa et crispa in omni | |
| genere glutinum abdica<n>t. quaedam et inter se et cum | 5 |
| aliis insociabilia glutino, sicut robur, nec fere cohaerent | |
| nisi similia natura, ut si quis lapidem lignumque coniun- | |
| gat. cornum maxime odit sorbus, carpinus, buxus, postea | |
| tilia. cuicumque operi facilia flexilia omnia, quae lenta | 227.1 |
| diximus, praeterque morus et caprificus. forabilia ac sec- | |
| tilia, quae modice umida. arida enim latius quam teras | |
| cedunt, viridia praeter robur et buxum pertinacius resi- | |
| stunt serrarumque dentes replent aequalitate inerti. qua | 5 |
| de causa alterna inclinatione egerunt scobem. |