| Oboedientissima quocumque in opere fraxinus, eadem- | 16.228.1 |
| que hastis corylo melior, cornu levior, sorbo lentior, Gal- | |
| lica vero etiam ad currus flexi<l>i l<e>vita<te>. aemularetur | |
| ulmus, ni pondus esset in culpa. facilis et fagus, | 229.1 |
| quamquam fragilis et tenera. eadem sectilibus lamnis in | |
| tenui flexilis capsisque ac scrineis sola utilis. secatur in | |
| lamnas praetenues et ilex, colore quoque non ingrata, sed | |
| maxime fida iis, quae terantur, ut rotarum axibus, ad | 5 |
| quos lentore fraxinus sicut duritia ilex et utroque legitur | |
| ulmus. sunt vero et parvi usus fabrilium ministeriorum | 230.1 |
| insignes, ideoque proditum, terebris vaginas ex oleastro, | |
| buxo, ilice, ulmo, fraxino utilissimas fieri, ex iisdem mal- | |
| leos, maioresque e pinu et ilice. et his autem maior ad | |
| firmitatem causa tempestivae caesurae quam in<m>aturae, | 5 |
| quippe cum ex olea, durissimo ligno, cardines in foribus | |
| diutius immoti plantae modo germinaverint. Cato vectes | |
| aquifolios, laureos, ulmeos fieri iubet, Hyginus manubria | |
| rusticis carpinea, iligna, cerrea. |