| Quae in lamnas sec<e>ntur quorumque operimento ve- | 16.231.1 |
| stiatur alia materies, praecipua sunt citrum, terebinthus, | |
| aceris genera, buxum, palma, aquifolium, ilex, sabuci ra- | |
| dix, populus. dat et alnus, ut dictum est, tuber sectile, | |
| sicut citrum acerque. nec aliarum tuber ia<m> in pretio. | 5 |
| media pars arborum crispior et, quo propior radici, mi- | |
| noribus magisque flexilibus maculis. haec prima origo | 232.1 |
| luxuriae arborum, alia integi et vilioris ligni e pretiosiore | |
| corticem fieri. ut una arbor saepius veniret, excogitatae | |
| sunt et ligni bratteae. nec satis, coepere tingui anima- | |
| lium cornua, dentes secari lignumque ebore distingui, mox | 5 |
| operiri. placuit deinde materiem et in mari quaeri. te- | 233.1 |
| studo in hoc secta, nuperque portentosis ingeniis princi- | |
| patu Neronis inventum, ut pigmentis perderet se pluris- | |
| que veniret imitata lignum. sic lectis pretia quaeruntur, | |
| sic terebinthum vinci iuvat, sic citrum pretiosius fieri, | 5 |
| sic acer decipi. modo luxuria non fuerat contenta ligno, | |
| iam lignum et e testudine facit. |