| Vita arborum quarundam inmensa credi pot- | 16.234.1 |
| est, si quis profunda mundi et saltus inaccessos cogitet. | |
| verum ex iis, quas memoria hominum custodit, durant in | |
| Liternino Africani prioris manu satae olea, item myrtus | |
| eodem loco conspicuae magnitudinis—subest specus, in | 5 |
| quo manes eius custodire draco traditur—, Romae vero | 235.1 |
| lotos in Lucinae area, anno, qui fuit sine magistratibus, | |
| CCCL<X>XIX urbis aede condita. incertum, ipsa quanto vetu- | |
| stior; esse quidem vetustiorem non est dubium, cum ab | |
| eo luco Lucina nominetur. haec nunc D circiter annum | 5 |
| habet. antiquior, sed incerta eius aetas, quae capillata | |
| dicitur, quoniam Vestalium virginum capillus ad eam | |
| defertur. |