| Vetustior autem urbe in Vaticano ilex, in qua | 16.237.1 |
| titulus aereis litteris Etruscis religione arborem iam tum | |
| dignam fuisse significat. Tiburtes quoque originem multo | |
| ante urbem Romam habent. apud eos extant ilices tres | |
| etiam Tiburno conditore eorum vetustiores, apud quas in- | 5 |
| auguratus traditur. fuisse autem eum tradunt filium | |
| Amphiarai, qui apud Thebas obierit una aetate ante Ilia- | |
| cum bellum. |