| Sunt auctores et Delphicam platanum Agamemno- | 16.238.1 |
| nis manu satam et alteram in Caph<y>a Arcadiae l<o>co. | |
| sunt hodie ex adverso Iliensium urbis iuxta Hellespon- | |
| tum in Protesilai sepulchro arbores, quae omnibus ex | |
| eo aevis, cum in tantum adcrevere, ut Ilium aspiciant, | 5 |
| inarescunt rursusque adolescunt. iuxta urbem autem | |
| quercus in Ili tumulo tunc satae dicuntur, cum coepit | |
| Ilium vocari. |