| Argis olea etiamnum durare dicitur, ad quam | 16.239.1 |
| Io in taur<a>m mutatam Argus alligaverit. in Ponto citra | |
| Heracleam arae sunt Iovis Στρατίου cognomine, ibi quer- | |
| cus duae ab Hercule satae. in eodem tractu portus Amyci | |
| est, Bebryce rege interfecto clarus. eius tumulus a su- | 5 |
| premo die lauro tegitur, quam insanam vocant, quoniam, | |
| si quid ex ea decerptum inferatur navibus, iurgia fiunt, | |
| donec abiciatur. regionem Aulocrenen diximus, per quam | 240.1 |
| Apamea in Phrygiam itur. ibi platanus ostenditur, ex | |
| qua pependerit Marsuas victus ab Apolline, quae iam tum | |
| magnitudine electa est. nec non palma Deli ab eius- | |
| dem dei aetate conspicitur, Olympiae oleaster, ex quo | 5 |
| primus Hercules coronatus est, et nunc custoditur reli- | |
| gio. Athenis quoque olea durare traditur in certamine | |
| edita a Minerva. |