| Hedera necari arbores certum est. similem qui- | 16.243.1 |
| dam et in visco, tametsi tardiorem, iniuriam earum arbi- | |
| trantur. namque et hoc praeter fructus adgn<a>scitur, non | |
| in novissimis mirabile. quaedam enim in terra gigni non | 244.1 |
| possunt et in arboribus nascuntur. namque cum suam | |
| sedem non habeant, in aliena vivunt, sicut viscum et in | |
| Syria herba quae vocatur ca<dy>tas, non tantum arboribus, | |
| sed ipsis etiam spinis circumvolvens sese, item circa | 5 |
| Tempe Thessalica quae polypodion vocatur et quae doli- | |
| chos ac serpyllum. oleastro quoque deputato quod gigna- | |
| tur, vocant phaunos; quod vero in spina fullonia, h<ip>po- | |
| pha<es>ton, cauliculis inanibus, foliis parvis, radice alba, | |
| cuius sucus ad detractiones in comitiali morbo utilissi- | 10 |
| mus habetur. |