| Visci tria genera. namque in abiete, larice ste- | 16.245.1 |
| lin dicit Euboea nasci, hyp<h>ear Arcadia, viscum autem | |
| in quercu, robore, ilice, piro silvestri, terebintho, nec <non | |
| et> aliis arboribus adgnasci plerique. copiosissimum in | |
| quercu q<uo>d h<y>phear vocant. in omni arbore, excepta | 5 |
| ilice et quercu, differentiam facit * * * odor virusque, et | |
| folium non iucundi odoris, utroque visci amaro et lento. | |
| hyphear ad saginanda pecora utilius. vitia modo purgat | 246.1 |
| primo, dein pinguefacit quae suffecere purgationi; quibus | |
| sit aliqua tabes intus, negant durare. ea medendi ratio | |
| aestatis quadragenis diebus. adiciunt discrimen: visco in | |
| iis, quae folia <a>mittant, et ipsi decidere, contra inhaerere | 5 |
| nato in aeterna fronde. omnino autem satum nullo modo | 247.1 |
| nascitur nec nisi per alvum avium redditum, maxime pa- | |
| lumbis ac turdi. haec est natura, ut nisi maturatum in | |
| ventre avium non proveniat. altitudo eius non excedit | |
| cubitalem, semper frutectosi ac viridis. mas fertilis, fe- | 5 |
| mina sterilis, nisi quod et fertilis aliquando non fert. |