| Sed omnium admirationem vincit novissimum sidus, | 2.41.1 |
| terris familiarissimum et in tenebrarum remedium ab na- | |
| tura repertum, lunae. multiformis haec ambigua torsit in- | |
| genia contemplantium et proximum ignorare sidus maxime | 42.1 |
| indignantium, crescens semper aut senescens et modo curvata | |
| in cornua facie, modo aequa portione divisa, modo sinuata in | |
| orbem, maculosa eademque subito praenitens, inmensa orbe | |
| pleno ac repente nulla, alias pernox, alias sera et parte diei | 5 |
| solis lucem adiuvans, deficiens et in defectu tamen conspicua | |
| —quae mensis exitu latet, <t>um laborare non creditur—, | 43.1 |
| iam vero humilis et excelsa, et ne id quidem uno modo, sed | |
| alias admota caelo, alias contigua montibus, nunc in aqui- | |
| lonem elata, nunc in austros deiecta. quae singula in ea | |
| deprehendit hominum primus Endymion; ob id amor eius | 5 |
| fama traditur. non sumus profecto grati erga eos qui | |
| labore curaque lucem nobis aperuere in hac luce, miraque | |
| humani ingeni peste sanguinem et caedes condere anna- | |
| libus iuvat, ut scelera hominum noscantur mundi ipsius | |
| ignaris. proxima ergo cardini, ideoque minimo ambitu, | 44.1 |
| vicenis diebus septenisque et tertia diei parte peragit | |
| spatia eadem, quae Saturni sidus altissimum XXX, ut | |
| dictum est, annis. dein morata in coitu solis biduo, cum | |
| tardissime, a tricesima luce rursum ad easdem vices exit, | 5 |
| haut scio an omnium, quae in caelo pernosci potuerunt, | |
| magistra: in XII mensium spatia oportere dividi annum, | |
| quando ips<a> totiens solem redeuntem ad principia conse- | 45.1 |
| quitur; solis fulgore, ut reliqua siderum, regi, siquidem | |
| in totum mutuata ab eo luce fulgere, qualem in reper- | |
| cussu aquae volitare conspicimus; ideo molliore et inper- | |
| fecta vi solvere tantum umorem atque etiam augere, quem | 5 |
| solis radii absumant. ideo inaequali lumine adspici, quia, | |
| ex adverso demum plena, reliquis diebus tantum ex se | |
| terris ostendat, quantum a sole ipsa concipiat; in coitu | 46.1 |
| quidem non cerni, quoniam haustum omnem lucis aversa | |
| illo regerat, unde acceperit. sidera vero haut dubie umore | |
| terreno pasci, quia dimidio orbe numquam maculoso | |
| cernatur, scilicet nondum suppetente ad hauriendum ultra | 5 |
| iusta vi; masculas enim non aliud esse quam terrae raptas | |
| cum umore sordes. defectus autem suos et solis, | |
| rem in tota contemplatione naturae maxime miram et | |
| ostento similem, magnitudinum umbraeque indices exsistere. | |
| quippe manifestum est solem interventu lunae occultari | 47.1 |
| lunamque terrae obiectu ac vices reddi, eosdem solis | |
| radios luna interpositu suo auferente terrae terraque lunae. | |
| hac subeunte repentinas obduci tenebras rursumque illius | |
| umbra sidus hebetari. neque aliud esse noctem quam | 5 |
| terrae umbram, figuram autem umbrae similem metae ac | |
| turbini inverso, quando mucrone tantum ingruat neque | |
| lunae excedat altitudinem, quoniam nullum aliud sidus | |
| eodem modo obscuretur et talis figura semper mucrone | |
| deficiat. spatio quidem consumi umbras indicio sunt | 48.1 |
| volucrum praealti volatus. ergo confinium illis est aëris | |
| terminus initiumque aetheris. supra lunam pura omnia ac | |
| diurnae lucis plena. a nobis autem per noctem cernuntur | |
| sidera, ut reliqua lumina e tenebris, et propter has causas | 5 |
| nocturno tempore deficit luna. stati autem atque menstrui | |
| non sunt utrique defectus propter obliquitatem signiferi | |
| lunaeque multivagos, ut dictum est, flexus, non semper in | |
| scripulis partium congruente siderum motu. |