| Haec ratio mortales animos subducit in | 2.49.1 |
| caelum ac velut inde contemplantibus trium maximarum | |
| rerum naturae partium magnitudinem detegit. non posset | |
| quippe totus sol adimi terris intercedente luna, si terra | |
| maior esset quam luna. tertia ex utroque vastitas | 5 |
| solis aperietur, ut non sit necesse amplitudinem eius oculo- | |
| rum argumentis atque coniectura animi scrutari: inmensum | 50.1 |
| esse, quia arborum in limitibus porrectarum in quotlibet | |
| passuum milia umbras paribus iaciat intervallis, tamquam | |
| toto spatio medius, et quia per aequinoctium omnibus in | |
| meridiana plaga habitantibus simul fiat a vertice, item | 5 |
| quia circa solstitialem circulum habitantium meridie ad | |
| septentrionem umbrae cadant, ortu vero ad occasum, quae | |
| fieri nullo modo possent, nisi multo quam terra maior | |
| esset, nec non quod montem Idam exoriens latitudine | |
| exsuperet, dextra laevaque large amplectens, praesertim | 10 |
| tanto discretus intervallo. |