| Defectus lunae magnitudinem eius haut dubia ratione | 2.51.1 |
| declarat, sicut terrae parvitatem ipse deficiens. namque | |
| cum sint tres umbrarum figurae constetque, si par lumini | |
| sit materia quae iaciat, umbram columnae effigie iaci nec | |
| habere finem, si vero maior materia quam lumen, turbinis | 5 |
| recti, ut sit imum eius angustissimum et simili modo | |
| infinita longitudo, si minor materia quam lux, metae | |
| existere effigiem in cacuminis finem desinentem talemque | |
| cerni umbram deficiente luna: palam fit, ut nulla amplius | 52.1 |
| relinquatur dubitatio, superari magnitudinem terrae. id | |
| quidem et tacitis naturae ipsius indiciis: cur enim partitis | |
| vicibus anni brumalis abscedit aut noctium opacitate terras | |
| reficit? exusturus haut dubie, et sic quoque exurens quadam | 5 |
| in parte. tanta magnitudo est. |