| Et rationem quidem defectus utriusque | 2.53.1 |
| primus Romani generis in vulgum extulit Sulpicius | |
| Gallus, qui consul cum M. Marcello fuit, sed tum tribunus | |
| militum, sollicitudine exercitu liberato pridie quam Perses | |
| rex superatus a Paulo est in concionem ab imperatore | 5 |
| productus ad praedicendam eclipsim, mox et composito | |
| volumine. apud Graecos autem investigavit primus omnium | |
| Thales Milesius Olympiadis XLVIII anno quarto praedicto | |
| solis defectu, qui Alyatte rege factus est urbis conditae | |
| anno CLXX. post eos utriusque sideris cursum in sexcentos | 10 |
| annos praececinit Hipparchus, menses gentium diesque et | |
| horas ac situs locorum et visus populorum complexus, | |
| aevo teste haut alio modo quam consiliorum naturae parti- | |
| ceps. viri ingentes supraque mortalia, tantorum numinum | 54.1 |
| lege deprehensa et misera hominum mente ia<m> soluta, in | |
| defectibus scelera aut mortem aliquam siderum pavente | |
| —quo in metu fuisse Stesichori et Pindari vatum sub- | |
| limia ora palam est deliquio solis—aut in luna venefi- | 5 |
| cia arguente mortalitate et ob id crepitu dissono auxiliante | |
| —quo pavore ignarus causae Nicias Atheniensium im- | |
| perator veritus classem portu educere opes eorum adflixit—: | |
| macte ingenio este, caeli interpretes rerumque naturae | |
| capaces, argumenti repertores, quo deos hominesque vicistis! | 55.1 |
| quis enim haec cernens et statos siderum (quoniam ita | |
| appellare placuit) labores non suae necessitati mortales | |
| genitos ignoscat? | |
| Nunc confessa de iisdem breviter atque capitulatim | 5 |
| attingam ratione admodum necessariis locis strictimque | |
| reddita, nam neque instituti operis talis argumentatio est | |
| neque omnium rerum afferri posse causas minus mirum | |
| est quam constare in aliquis. |