| Defectus CCXXIII mensibus redire in suos | 2.56.1 |
| orbes certum est, solis defectus non nisi novissima primave | |
| fieri luna, quod vocant coitum, lunae autem non nisi | |
| plena, semperque citra quam proxime fuerint; omnibus | |
| autem annis fieri utriusque sideris defectus statis diebus | 5 |
| horisque sub terra nec tamen, cum superne fiant, ubique | |
| cerni, aliquando propter nubila, saepius globo terrae | |
| obstante convexitatibus mundi. intra ducentos annos | 57.1 |
| Hipparchi sagacitate compertum est et lunae defectum | |
| aliquando quinto mense a priore fieri, solis vero septimo, | |
| eundem bis in XXX diebus super terras occultari, sed ab | |
| aliis hoc cerni, quaeque sunt in hoc miraculo maxime | 5 |
| mira, cum conveniat umbra terrae lunam hebetari, nunc | |
| ab occasus parte hoc ei accidere, nunc ab exortus, quanam | |
| ratione, cum solis exortu umbra illa hebetatrix sub terra | |
| esse debeat, semel iam acciderit ut in occasu luna deficeret | |
| utroque super terram conspicuo sidere. nam ut XV diebus | 10 |
| utrumque sidus quaereretur, et nostro aevo accidit impera- | |
| toribus Vespasianis patre III. filio consulibus. |