| Lunam semper aversis a sole cornibus, si | 2.58.1 |
| crescat, ortus spectare, si minuatur, occasus, haut dubium | |
| est; lucere dodrantes semuncias horarum ab secunda | |
| adicientem usque ad plenum orbem detrahentemque in | |
| deminutionem; intra XIIII autem partes solis semper occultam | 5 |
| esse. quo argumento amplior errantium stellarum quam | |
| lunae magnitudo colligitur, quando illae et a septenis | |
| interdum partibus emergant. sed altitudo cogit minores | |
| videri, sicut adfixas caelo solis fulgor interdiu non cerni, | |
| cum aeque ac noctu luceant idque manifestum fiat defectu | 10 |
| solis et praealtis puteis. |