Errantium autem tres, quas supra solem
|
2.59.1
|
diximus sitas, occultantur meantes cum eo, exoriuntur vero
|
|
matutino discedentes partibus numquam amplius undenis.
|
|
postea radiorum eius contactu reguntur et in triquetro
|
|
a partibus CXX stationes matutinas faciunt, quae et primae
|
5
|
vocantur, mox in adverso a partibus CLXXX exortus
|
|
vespertinos, iterumque in CXX ab alio latere appropin-
|
|
quantes stationes vespertinas, quas et secundas vocant,
|
|
donec assecutus in partibus duodenis occultet illas, qui
|
|
vespertini occasus appellantur. Martis stella, ut propior,
|
60.1
|
etiam ex quadrato sentit radios, a XC partibus, unde et
|
|
nomen accepit motus primus et secundus nonagenarius
|
|
dictus ab utroque exortu. eadem stationalis senis mensibus
|
|
commoratur in signis, alioqui bimenstris, cum ceterae
|
5
|
utraque statione quaternos menses non inpleant. inferiores
|
61.1
|
autem duae occultantur in coitu vespertino simili modo,
|
|
relictaeque a sole totidem in partibus faciunt exortus
|
|
matutinos, ad quos longissimis distantiae suae metis solem
|
|
insequuntur adeptaeque occasu matutino conduntur ac
|
5
|
praetereunt. mox eodem intervallo vespere exoriuntur
|
|
usque ad quos diximus terminos. ab his retrogradiuntur
|
|
ad solem et occasu vespertino delitescunt. Veneris stella
|
|
et stationes duas, matutinam vespertinamque, ab utroque
|
|
exortu facit a longissimis distantiae suae finibus, Mercurii
|
10
|
stationum breviore momento quam ut deprehendi possint.
|
|