Haec est luminum occultationumque ratio, per-
|
2.62.1
|
plexior motu multisque involuta miraculis, siquidem mag-
|
|
nitudines suas et colores mutant, et eaedem ad septentrionem
|
|
accedunt abeuntque ad austrum terrisque propiores aut
|
|
caelo repente cernuntur. in quibus aliter multa quam
|
5
|
priores tradituri fatemur ea quoque illorum esse muneris
|
|
qui primi vias quaerendi demonstraverint, modo ne quis
|
|
desperet saecula proficere semper. pluribus de causis
|
63.1
|
haec omnia accidunt: prima circulorum, quos Graeci ἀψῖ-
|
|
δας in stellis vocant; etenim Graecis utendum erit voca-
|
|
bulis. sunt autem hi sui cuique earum aliique quam mundo,
|
|
quoniam terra a verticibus duobus, quos appellaverunt
|
5
|
polos, centrum caeli nec non et signiferi est oblique inter
|
|
eos siti. omnia autem haec constant ratione circini semper
|
|
indubitata. ergo ab alio cuique centro apsides suae exsur-
|
|
gunt ideoque diversos habent orbes motusque dissimiles,
|
|
quoniam interiores apsidas necesse est breviores esse.
|
10
|
igitur a terrae centro apsides altissimae sunt Saturno
|
64.1
|
in scorpione, Iovi in virgine, Marti in leone, soli in ge-
|
|
minis, Veneri in sagittario, Mercurio in capricorno, <lunae
|
|
in tauro,> mediis omnium partibus, et e contrario ad
|
|
terrae centrum humillimae atque proximae. sic fit ut
|
5
|
tardius moveri videantur, cum altissimo ambitu feruntur,
|
|
non quia adcelerent tardentve naturales motus, qui certi
|
|
ac singuli sunt illis, sed quia deductas ab summa apside
|
|
lineas coartari ad centrum necesse est, sicut in rotis
|
|
radios, idemque motus alias maior, alias minor centri
|
10
|
propinquitate sentitur. altera sublimitatium causa, quoniam
|
65.1
|
a suo centro apsidas altissimas habent in aliis signis,
|
|
Saturnus in librae parte vicesima, Iuppiter cancri quinta
|
|
decima, Mars capricorni XXVIII, sol arietis XVIIII, Venus
|
|
piscium <X>XVII, Mercurius virginis XV, luna tauri III. tertia
|
5
|
altitudinum ratio caeli mensura, non circuli, intellegitur,
|
|
subire eas aut descendere per profundum aëris oculis
|
|
aestimantibus.
|
|