| Huic conexa latitudinum signiferi obliquitatisque causa | 2.66.1 |
| est. per hunc stellae quas diximus feruntur, nec aliud | |
| habitatur in terris quam quod illi subiacet, reliqua a | |
| polis squalent. Veneris tantum stella excedit eum binis | |
| partibus, quae causa intellegitur efficere ut quaedam ani- | 5 |
| malia et in desertis mundi nascantur. luna quoque per | |
| totam latitudinem eius vagatur, sed omnino non excedens | |
| eum. ab his Mercurii stella laxissime, ut tamen e duo- | |
| denis partibus—tot enim sunt latitudinis—non amplius | |
| octonas pererret, neque has aequaliter, sed duas <in> medio | 10 |
| eius et supra quattuor, infra duas. sol deinde medio | 67.1 |
| fertur inter duas partes flexuoso draconum meatu inae- | |
| qualis, Martis stella quattuor mediis, Iovis media et super | |
| eam duabus, Saturni duabus ut sol. haec erit latitudinum | |
| ratio ad austrum descendentium aut ad aquilonem sube- | 5 |
| untium. hac constare et tertiam illam a terra subeuntium | |
| in caelum, et pariter scandi eam quoque existimavere | |
| plerique falso. qui ut coarguantur, aperienda est subtilitas | |
| inmensa et omnes eas conplexa causas. |