| Convenit stellas in occasu vespertino proximas esse | 2.68.1 |
| terrae et altitudine et latitudine, exortusque matutinos in | |
| initio cuiusque fieri, stationes in mediis latitudinum arti- | |
| culis, quae vocant ecliptica. perinde confessum est motum | |
| augeri, quamdiu in vicino sint terrae; cum abscedant in | 5 |
| altitudinem, minui. quae ratio lunae maxime sublimitatibus | |
| adprobatur. aeque non est dubium in exortibus matutinis | |
| etiamnum augeri atque a stationibus primis tris superi- | |
| ores deminuere <se> usque ad stationes secundas. quae | 69.1 |
| cum ita sint, manifestum erit ab exortu matutino latitu- | |
| dines scandi, quoniam in eo primum habitu incipiat parcius | |
| adici motus, in stationibus vero primis et altitudinem | |
| subir<i>, quoniam tum primum incipiant detrahi numeri | 5 |
| stellaeque retroire. cuius rei ratio privatim reddenda | |
| est. percussae in qua diximus parte et triangulo solis | |
| radio inhibentur rectum agere cursum et ignea vi levantur | |
| in sublime. hoc non protinus intellegi potest visu nostro, | 70.1 |
| ideoque existimantur stare, unde et nomen accepit statio. | |
| progreditur deinde eiusdem radii violentia et retroire cogit | |
| vapore percussas. multo id magis in vespertino earum | |
| exortu, toto sole adverso cum in summas apsidas expel- | 5 |
| luntur minimaeque cernuntur, quoniam altissime absunt, | |
| et minimo feruntur motu, tanto minore, cum hoc in altissimis | |
| apsidum evenit signis. ab exortu vespertino latitudo | 71.1 |
| descenditur parcius iam se minuente motu, non tamen | |
| ante stationes secundas augente, cum et altitudo descen- | |
| ditur, superveniente ab alio latere radio eademque vi rur- | |
| sus ad terras deprimente, qua sustulerat in caelum e | 5 |
| priore triquetro. tantum interest, subeant radii an super- | |
| veniant, multoque eadem magis in vespertino occasu ac- | |
| cidunt. haec est superiorum stellarum ratio; difficilior reli- | |
| quarum et a nullo ante nos reddita. |