| Primum igitur dicatur, cur Veneris stella | 2.72.1 |
| numquam longius XLVI partibus, Mercurii XX ab sole | |
| abscedant, saepe citra eas ad solem reciprocent. conversas | |
| habent utraeque apsidas ut infra solem sitae, tantumque | |
| circulis earum subter est quantum superne praedictarum, | 5 |
| et ideo non possunt abesse amplius, quoniam curvatura | |
| apsidum ibi non habet longitudinem maiorem. ergo utrique | |
| simili ratione modum statuunt apsidum suarum margines, | |
| ac spatia longitudinis latitudinum evagatione pensant. at | |
| enim cur non semper ad quadraginta sex et ad partes | 73.1 |
| viginti perveniunt? immo vero, sed ratio canonicos fallit. | |
| namque apparet apsidas quoque earum moveri, quod | |
| numquam transeant solem. itaque cum in partem ipsam | |
| eius incidere margines alterutro latere, tum et stellae | 5 |
| ad longissima sua intervalla pervenire intelleguntur. cum | |
| citra fuere margines, totidem partibus et ipsae ocius redire | |
| coguntur, cum sit illa semper utrique extremitas summa. |