| Hinc et ratio motuum conversa intellegitur. superi- | 2.74.1 |
| ores enim celerrime feruntur in occasu vespertino, hae | |
| tardissime; illae a terra altissime absunt, cum tardissime | |
| moventur, hae, cum ocissime, quia, sicut in illis propin- | |
| quitas centri adcelerat, ita in his extremitas circuli. illae | 5 |
| ab exortu matutino minuere celeritatem incipiunt, hae | |
| vero augere; illae retro cursum agunt a statione matutina | |
| usque ad vespertinam, Veneris a vespertina usque ad | |
| matutinam. incipit autem ab exortu matutino latitudinem | 75.1 |
| scandere, altitudinem vero ac solem insequi a statione | |
| matutina, ocissima in occasu matutino et altissima, degredi | |
| autem latitudine motumque minuere ab exortu vespertino, | |
| retro quidem ire simulque altitudine degredi ab statione | 5 |
| vespertina, Mercurii rursus stella utroque modo scandere | |
| ab exortu matutino, degredi vero latitudine a vespertino, | |
| consecutoque sole ad quindecim partium intervallum | |
| consistit quadriduo prope inmobilis. mox ab altitudine | 76.1 |
| descendit retroque graditur ab occasu vespertino usque | |
| ad exortum matutinum, tantumque haec et luna totidem | |
| diebus, quot subiere, descendunt. Veneris quindecies pluri- | |
| bus subit, rursus Saturni et Iovis duplicato degrediuntur, | 5 |
| Martis etiam quadruplicato. tanta est naturae varietas, sed | |
| ratio evidens. nam quae in vaporem solis nituntur, etiam | |
| descendunt aegre. |