| Multa promi amplius circa haec possunt secreta | 2.77.1 |
| naturae legesque, quibus ipsa serviat, exempli gratia in | |
| Martis sidere, cuius est maxime inobservabilis cursus, | |
| numquam id stationem facere Iovis sidere triquetro, raro | |
| admodum LX partibus discreto, qui numerus sexangulas | 5 |
| mundi efficit formas, nec exortus nisi in duobus signis | |
| tantum, cancri et leonis, simul edere, Mercurii vero sidus | |
| exortus vespertinos in piscibus raros facere, creberrimos | |
| in virgine, in libra matutinos, item matutinos in aquario, | |
| rarissimos in leone, retrogradum in tauro et geminis non | 10 |
| fieri, in cancro vero non citra vicesimam quintam partem, | |
| lunam bis coitum cum sole in nullo alio signo facere | 78.1 |
| quam geminis, non coire aliquando in sagittario tantum, | |
| novissimam vero primamque eadem die vel nocte nullo | |
| alio in signo quam ariete conspici—id quoque paucis | |
| mortalium contigit, et inde fama cernendi Lynceo—, non | 5 |
| conparere in caelo Saturni sidus et Martis, cum plurimum, | |
| diebus CLXX, Iovis XXXVI aut, cum minimum, denis | |
| detractis diebus, Veneris LXVIIII aut, cum minimum, LII, | |
| Mercuri XIII aut, cum plurimum, XVII. |