| Colores ratio altitudinum temperat, siquidem | 2.79.1 |
| earum similitudinem trahunt, in quarum aëra venere | |
| subeundo, tinguitque adpropinquantes utralibet alieni meatus | |
| circulus, frigidior in pallorem, ardentior in ruborem, ven- | |
| tosus in horrorem, sol atque commissurae apsidum extre- | 5 |
| maeque orbitae atram in obscuritatem. suus quidem | |
| cuique color est: Saturno candidus, Iovi clarus, Marti | |
| igneus, Lucifero candens, Vesperi refulgens, Mercurio | |
| radians, lunae blandus, soli, cum oritur, ardens, postea | |
| radians, his causis conexo visu et earum quae caelo con- | 10 |
| tinentur. namque modo multitudo conferta inest circa | 80.1 |
| dimidios orbes lunae, placida nocte leniter inlustrante eas, | |
| modo raritas, ut fugisse miremur, plenilunio abscondente | |
| aut cum solis suprave dictarum radii visus pr<a>estrinxere | |
| nostros. et ipsa autem luna ingruentium solis radiorum | 5 |
| haut dubie differentias sentit, hebetante cetero inflexos | |
| mundi convexitate eos praeterquam ubi recti angulorum | |
| conpetant ictus. itaque in quadrato solis dividua est, in | |
| triquetro seminani ambitur orbe, inpletur autem in ad- | |
| verso, rursusque minuens easdem effigies paribus edit | 10 |
| intervallis, simili ratione qua super solem tria sidera. |