| Sol autem ipse quattuor differentias habet, | 2.81.1 |
| bis aequata nocte diei, vere et autumno, in centrum incidens | |
| terrae octavis in partibus arietis ac librae, bis permutatis | |
| spatiis, in auctum diei bruma, octava in parte capricorni, | |
| noctis vero solstitio, totidem in partibus cancri. inae- | 5 |
| qualitatis causa obliquitas e<st> signiferi, cum pars aequa | |
| mundi super subterque terras omnibus fiat momentis. | |
| sed quae recta in exortu suo consurgunt signa longiore | |
| tractu tenent lucem; quae vero obliqua, ociore transeunt | |
| spatio. | 10 |