| Latet plerosque magna caeli adsectatione | 2.82.1 |
| conpertum principibus doctrinae viris, superiorum trium | |
| siderum ignes esse qui decidui ad terras fulminum nomen | |
| habeant, sed maxime <Iov>is medio loco siti, fortassis | |
| quoniam contagium nimii umoris ex superiore circulo at- | 5 |
| que ardoris ex subiecto per hunc modum egerat, ideoque | |
| dictum Iovem fulmina iaculari. ergo ut e flagrante ligno | |
| carbo cum crepitu, sic a sidere caelestis ignis exspuitur | |
| praescita secum adferens, ne abdicata quidem sui parte | |
| in divinis cessante operibus. idque maxime turbato fit | 10 |
| aëre, quia collectus umor abundantiam stimulat aut quia | |
| turbatur quodam ceu gravidi sideris partu. |