Intervalla quoque siderum a terra multi | 2.83.1 |
indagare temptarunt, et solem abesse a luna undeviginti | |
partes quantam lunam ipsam a terra prodiderunt. Pytha- | |
goras vero, vir sagacis animi, a terra ad lunam CXXVI | |
stadiorum esse collegit, ad solem ab ea duplum, inde ad | 5 |
duodecim signa triplicatum, in qua sententia et Gallus | |
Sulpicius fuit noster. |