| Et abunde praedicta ratione caeli ac terrae | 17.58.1 |
| nunc de iis arboribus dicemus, quae cura hominum atque | |
| arte proveniunt. nec pauciora prope sunt genera; tam | |
| benigne naturae gratiam retulimus. aut enim semine pro- | |
| veniunt aut plantis radicis aut propagine aut avolsione | 5 |
| aut surculo aut insito aut consecto arboris trunco. nam | |
| folia palmarum apud Babylonios seri atque ita arborem | |
| provenire Trogum credidisse demiror. quaedam autem | |
| pluribus generibus seruntur, quaedam omnibus. |