| Ac pleraque ex his natura ipsa docuit et in | 17.59.1 |
| primis semen serere, cum decidens exceptumque terra | |
| vivesceret. sed quaedam non aliter proveniunt, ut casta- | |
| neae, iuglandes, caeduis dumtaxat exceptis; et semine | |
| autem, quamquam dissimili, ea quoque, quae aliis modis | 5 |
| seruntur, ut vites et mala atque pira. namque his pro | |
| semine nucleus, non, ut supra dictis, fructus ipse. et | |
| mespila semine nasci possunt. omnia haec tarda proventu | |
| ac degenerantia et insito restituenda, interdumque etiam | |
| castaneae. | 10 |