| Natura et plantaria demonstravit multarum radi- | 17.65.1 |
| cibus pullulante subole densa et pariente matre, quas | |
| necet: eius quippe umbra turba indigesta premitur, ut in | |
| lauris, punicis, platanis, cerasis, prunis. pauc<a>rum in hoc | |
| genere rami parcunt suboli, ut ulmorum palmarumque. | 5 |
| nullis vero tales pulluli proveniunt nisi quarum radices | |
| amore solis atque imbris in summa tellure spatiantur. | |
| omnia ea non statim moris est in sua locari, sed prius | 66.1 |
| nutrici dari atque in seminariis adolescere iterumque | |
| migrare, qui transitus mirum in modum mitigat etiam | |
| silvestres, sive arborum quoque, ut hominum, natura no- | |
| vitatis ac peregrinationis avida est, sive discedentes virus | 5 |
| relincunt mansuescunt<q>ue tractatu ceu ferae, dum radici | |
| avellitur planta. |