| Et aliud genus simile monstravit, avolsique ar- | 17.67.1 |
| boribus stolones vixere, quo in genere <e>t cum perna sua | |
| avelluntur partemque aliquam e matris quoque corpore | |
| aufer<u>nt secum fimbriato corpore. hoc modo plantantur | |
| punicae, coryli, mali, sorbi, mespilae, fraxini, fici inpri- | 5 |
| misque vites. cotoneum ita satum degenerat. ex eodem | |
| inventum est surculos abscisos serere. hoc primo saepis | 68.1 |
| causa factum, sabucis, cotoneo et rubis depactis, mox et | |
| culturae, ut populis, alnis, salici, quae vel inverso surculo | |
| seritur. iam haec ibi disponuntur, ubi libeat esse eas. | |
| quamquam seminarii curam ante convenit dici, quam | 5 |
| transeatur ad alia genera. |