| Namque ad id praecipuum eligi solum refert, | 17.69.1 |
| quoniam nutricem indulgentiorem esse quam matrem saepe | |
| convenit. sit ergo siccum sucosumque, bipalio subactum, | |
| advenis hospitale et quam simillimum terrae <ei>, in quam | |
| transferendae sint, ante omnia elapidatum munitumque ab | 5 |
| incursu etiam gallinacei generis, quam minime rimosum, | |
| ne penetrans sol exurat fibras. intervallo sesquipedum | 70.1 |
| seri—nam si inter se contingant, praeter alia vitia | |
| etiam verminosa fiunt—, sariri convenit saepius herbas- | |
| que evelli, praeterea semina ipsa fruticantia supputare ac | |
| falcem pati consuescere. Cato et furcis crates inponi | 71.1 |
| iubet altitudine hominis ad solem recipiendum atque integi | |
| culmo ad frigora arcenda. sic pirorum malorumque semina | |
| nutriri, sic pineas nuces, sic cupressos semine satas et | |
| ipsas. minimis id granis constat, vix ut perspici quaedam | 72.1 |
| possint, non omittendo naturae miraculo e tam parvo gigni | |
| arbores, tanto maiore tritici et hordei grano, ne quis | |
| fabam reputet. quid simile origini suae habent malorum | |
| pirorumque semina? his principiis respuentem securis | 5 |
| materiem nasci, indomita ponderibus inmensis prela, ar- | |
| bor<e>s velis, turribus murisque inpellendis arietes! haec | |
| est naturae <v>is haec potentia. super omnia erit e lacrima | |
| nasci aliquid, ut suo loco dicemus. |