| Ergo e cupresso femina—mas enim, ut diximus, | 17.73.1 |
| non gignit—pilulae collectae quibus docui mensibus | |
| siccantur sole, ruptaeque emittunt semen formicis mire | |
| expetitum, ampliato etiam miraculo tantuli animalis cibo | |
| absumi natalem tantarum arborum. seritur Aprili mense, | 5 |
| area aequata cylindris aut v<o>lvi<cu>lis, densum, terraque | |
| cribris superincernitur pollicis crassitudine. contra maius | 74.1 |
| pondus attollere se non valet torqueturque sub terra. ob | |
| hoc et pavitur vestigiis. le<n>iter rigatur a solis occasu in | |
| trinis diebus, ut aequaliter bibat, donec erumpant. diffe- | |
| runtur post annum dodrantali filo, custodita temperie, ut | 5 |
| viridi caelo serantur ac sine aura. mirumque dictu, peri- | |
| culum eo tantum die est, si roravit quantulumcumque | |
| imbr<i>s, aut si adflavit. de reliquo tutae sunt perpetua | |
| securitate aquasque postea odere. et zizipha grano serun- | 75.1 |
| tur Aprili mense. tubures melius inseruntur in pruno | |
| silvestri et malo cotone<o> et in calabrice. ea est spina | |
| silvestris; quaecumque optime et myxas recipit; utiliter et | |
| sorbos. | 5 |
| Plantas ex seminario transferre in aliud, prius- | |
| quam suo loco ponantur, operose praecipi arbitror, licet | |
| translatione folia latiora fieri spondeant. |