| Ulmorum, priusquam foliis vestiantur, samara | 17.76.1 |
| colligenda est circa Martias kalendas, cum flavescere incipit. | |
| dein, biduo in umbra siccata, serenda densa in ref<r>acto, | |
| terra super minuta incribrata crassitudine, qua in cupressis. | |
| pluviae si non adiuvent, rigandum. differendae ex arearum | 5 |
| venis post annum in ulmaria intervallo pedali in quam- | |
| que partem. Ati<ni>as ulmos autumno serere utilius, quia | 77.1 |
| carentes semine plantis seruntur. in arbustum quinquennes | |
| sub urbe transferunt aut, ut quibusdam placet, quae vice- | |
| num pedum esse coeperunt. sulco, qui novenarius dicitur, | |
| altitudine pedum III, pari latitudine et eo amplius circa | 5 |
| positas pedes terni undique e solido adaggerantur. arulas | |
| id vocant in Campania. intervalla ex l<o>ci natura sumun- | |
| tur. rariores serendas in campestribus convenit. populos | 78.1 |
| et fraxinos, quia festinantius germinant, disponi quoque | |
| maturius convenit, hoc est ab idibus Februariis, plantis | |
| et ipsas nascentes. in disponendis arboribus arbustisque | |
| ac vineis quincunc<i>alis ordinum ratio vulgata et necessaria, | 5 |
| non perflatu modo utilis, verum et aspectu grata, quoquo | |
| modo intueare, in ordinem se porrigente versu. populos | |
| eadem ratio semin<e> quae ulmos serendi, transferendi quo- | |
| que e seminariis eadem et silvis. |