| Ante omnia igitur in similem transferri terram | 17.79.1 |
| aut meliorem oportet, nec ex tepidis aut praecocibus in | |
| frigidos aut serotinos situs, ut neque ex his in illos; prae- | |
| fodere scrobes ante; si fieri possit, tanto, donec pingui | |
| caespite obducantur. Mago ante annum iubet, ut solem | 80.1 |
| pluviasque conbibant, aut, si id condicio largita non sit, | |
| ignes in mediis fieri ante menses duos, nec nisi post im- | |
| bres in his seri, altitudinem eorum in argilloso aut duro | |
| solo trium cubitorum esse in quamque partem, in pr<o>nis | 5 |
| palmo amplius, iubetque caminata fossura ore conpressiore | |
| <e>ss<e>, in nigra vero terra duo cubita et palmum quadratis | |
| angulis eadem mensura. Graeci auctores consentiunt | |
| non altiores quino semipede esse debere nec latiores II | |
| pedibus, nusquam vero semisquipede minus altos. quo- | 10 |
| niam in umido solo ad vicina aquae perveniat<ur>, Cato, | |
| si locus aquosus sit, latos pedes ternos in faucibus imos- | 81.1 |
| que palmum et pedem, altitudine IIII pedum, eos lapide | |
| consterni aut, si non sit, perticis salignis viridibus, si ne- | |
| que hae sint, sarmentis, ita ut in altitudine<m> semipe<s> de- | |
| trahatur. nobis adi<ci>endum videtur ex praedicta arborum | 5 |
| natura, ut altius demittantur ea, quae summa tellure gau- | |
| dent, tamquam fraxinus, olea. haec et similia quaternos | |
| pedes oporteat demitti. ceteris altitudinis pedes terni s<u>f- | |
| fecerint. est innoxium adradi partes, quae se nudaverint. | |
| "Excide radicem," inquit, "istam", Papirius Cursor im- | 10 |
| perator, ad terrorem Praenestinorum praetoris destringi | |
| securi <i>uss<a>. testas, aliqui lapides rotundos subici ma- | 82.1 |
| lunt, qui et contineant umorem et transmittant, non i<d>em | |
| planos facere et a terreno arcere radicem existimantes. | |
| glarea substrata inter utramque sententiam fuerit. |