| Arborem nec minorem bima nec maiorem trima trans- | 17.83.1 |
| ferre quidam praecipiunt, alii cum manum conpleat, Cato | |
| crassiorem V digitis. non omisisset idem, si a<t>tineret, me- | |
| ridianam caeli partem signare in cortice, ut translat<ae> | |
| isdem et adsuetis statuerentur horis, ne aquiloniae meri- | 5 |
| dianis oppositae solibus finderentur et algerent meridianae | |
| aquilonibus. quod e diverso adfectant etiam quidam in | 84.1 |
| vite ficoque, permutantes in contrarium. densiores enim | |
| folio ita fieri magisque protegere fructum et minus amit- | |
| tere, ficumque sic etiam scansilem fieri. plerique id de- | |
| mum cavent, ut plaga deputati cacuminis meridiem spectet, | 5 |
| ignari fissuris nimii vaporis opponi. id quidem in horam | 85.1 |
| diei quintam vel octavam spectare maluerim. aeque latet | |
| non neglegendum, ne radices mora inarescant neve a sep- | |
| tentrionibus aut ab ea parte caeli usque ad exortum bru- | |
| malem vento flante effodiantur arbores, aut certe non | 5 |
| adversae his ventis radices praebeantur, propter quod emo- | |
| riuntur ignaris causae agricolis. Cato omnes ventos et | 86.1 |
| imbrem quoque in tota translatione damnat. et ad haec | |
| proderit quam plurimum terrae, in qua vixerint, radicibus | |
| cohaerere ac totas <cum> caespite circumligari, cum ob id | |
| Cato in corbibus transferri iubeat, procul dubio utilis- | 5 |
| sime. <qui> quidem summam terram contentus est subdi. | |
| quidam punicis malis substrato lapide non rumpi pomum | |
| in arboribus tradunt. radices inflexas poni melius; arbo- | |
| rem ipsam ita locari, ut media sit totius scrobis, neces- | |
| sarium. ficus si in scilla—bulborum hoc genus est— | 87.1 |
| seratur, ocissime ferre traditur pomum neque vermicula- | |
| tioni obnoxium, quo vitio carent <et> reliqua poma similiter | |
| sata. radicum <f>i<li>s magnam adhibendam curam, ut ex- | |
| emptas appareat, non evolsas, quis dubitet? qua ratione | 5 |
| et reliqua confessa omittimus, sicuti terram circa radices | |
| festuca <c>ospissandam, quod Cato primum in ea re esse | |
| censet, plagam quoque a trunco oblini fimo et foliis prae- | |
| ligari praecipiens. |