| Iam quaedam umbrarum proprietas: iuglandum | 17.89.1 |
| gravis et noxia, etiam capiti humano omnibusque iuxta | |
| satis. necat gramina et pinus, sed ventis utraque resistit, | |
| quoniam et protecta vinearum ratione egent. stilicidia | |
| pinus, quercus, ilicis ponderosissima, nullum cupressi, | 5 |
| umbra minima et in se convoluta. ficorum levis, quam- | |
| vis sparsa, ideoque inter vineas seri non vetentur. ulmo- | 90.1 |
| rum lenis, etiam nutriens, quacumque opacat. Attico | |
| haec quoque videtur e gravissimis, nec dubito, si emit- | |
| tantur in ramos; constrictae quidem illius noxiam esse | |
| non arbitror. iucunda et platani, quamquam crassa. licet | 5 |
| gramini credere non s<ub> alia laetius operienti tor<o>s. populo | |
| nulla ludentibus foliis, pinguis alno, sed pascens sata. | |
| vitis sibi sufficit, mobili folio iactatuque crebro solem | 91.1 |
| umbra temperans, eodem gravi protegens in imbre. om- | |
| nium fere levis umbra, quorum pediculi longi. non fasti- | |
| dienda haec quoque scientia atque non in ultimis ponenda, | |
| quando satis quibusque umbra aut nutrix aut noverca est. | 5 |
| iuglandum quidem pinorumque et picearum et abietis | |
| quaecumque attingere non dubie venenum. |