| Stilicidii brevis definitio est: omnium, quae pro- | 17.92.1 |
| iectu frondis ita defenduntur, ut per ipsas non defluant | |
| imbres, stilla saeva est. ergo plurimum intererit hac in | |
| quaestione, terra, in qua seremus, in quantum arbores | |
| quasque alat. iam per se colles minora quaerunt inter- | 5 |
| valla. ventosis locis crebriores seri conducit, olea<m> tamen | 93.1 |
| maximo intervallo, de qua Catonis Italica sententia est | |
| in XXV pedibus, plurimum XXX seri. sed hoc variatur | |
| locorum natura. non alia maior in Baetica arbor, in Africa | |
| vero—fides penes auctores erit—miliarias vocari mul- | 5 |
| tas narrant a pondere olei, quod ferant annuo proventu. | |
| ideo LXXV pedes Mago intervallo dedit undique aut in | |
| macro solo ac duro atque ventoso, cum minimum, XLV. | 94.1 |
| Baetica quidem uberrimas messes inter oleas metit. illam | |
| inscientiam pudendam esse co<n>ve<n>iet adultas interlucare | |
| iusto plus et in senectam praecipitare aut, ut plerumque | |
| ipsis, qui posuere, coarguentibus imperitiam suam, totas | 5 |
| excidere. nihil est f<oe>dius agricolis quam <ge>stae rei po<e>- | |
| <ni>tentia, multo iam ut praestet laxitate delinquere. |