| Quaedam autem natura tarde crescunt, et | 17.95.1 |
| in primis semine tantum nascentia et longo aevo duran- | |
| tia. at quae cito occidunt, velocia sunt, ut ficus, punica, | |
| prunus, malus, pirus, myrtus, salix, et tamen antecedunt | |
| divitiis. in trimatu enim ferre incipi<un>t, ostendentes et | 5 |
| ante. ex his lentissima est pirus, ocissima omnium cypi- | |
| rus et pseudoc<y>pirus frutex. protinus enim floret semen- | |
| que perfert. omnia vero celerius adolescunt stolonibus | |
| ablatis unamque in stirpem redactis alimentis. |