| Eadem natura et propagines docuit. rubi nam- | 17.96.1 |
| que curvati gracilitate et simul proceritate nimia defigunt | |
| rursus in terram capita iterumque nascuntur ex sese re- | |
| pleturi omnia, ni resistat cultura, prorsus ut possint videri | |
| homines terrae causa geniti. ita pessima atque execranda | 5 |
| res propaginem tamen docuit ac viviradicem. eadem au- | |
| tem natura et <h>ederis. Cato propagari praeter vitem | |
| tradit ficum, oleam, punicam, malorum genera omnia, lau- | |
| rus, pruna, myrtum, nuces abellanas et Praenestinas, pla- | |
| tanum. | 10 |