| Et hactenus natura ipsa docuit, insitionem autem | 17.101.1 |
| casus, magister alius et paene numerosior, ad hunc modum: | |
| agricola sedulus casam saepis munimento cingens, quo | |
| minus putrescerent sudes, limen subdidit ex hedera. at | |
| illae vivaci morsu adprehensae suam ex alien<a> fecere vitam, | 5 |
| apparuitque truncum esse pro terra. aufertur ergo serra | |
| aequaliter superficies, levigatur falce truncus. ratio postea | 102.1 |
| duplex, et prima inter corticem lignumque inserendi. time- | |
| bant prisci truncum findere, mox inforare ausi medio ipsi- | |
| que in eo medullae calamum imprimebant, unum inseren- | |
| tes, neque enim plures capiebat medulla. subtilior postea | 5 |
| ratio vel senos ad<d>i, mortalitati eorum et numero, per | |
| media trunco leniter fisso cuneoque tenui fissuram custo- | |
| diente, donec cuspidatim decisus descendat in rimam ca- | |
| lamus. |