| Multa in hoc servanda: primum omnium, quae patia- | 17.103.1 |
| tur coitum talem arbor et cuius arboris. varie quoque | |
| et non isdem in partibus subest omnibus sucus. vitibus | |
| ficisque media siccior<a> et e summa parte conceptus; ideo | |
| illinc surculi petuntur. oleis circa media sucus, inde et | 5 |
| surculi; cacumina sitiunt. facillime coalescunt quibus ea- | 104.1 |
| dem corticis natura quaeque pariter florentia eiusdem | |
| horae cognationem sucorumque societatem habent. lenta | |
| res, quotiens umidis repugnant sicca, mollibus corticum | |
| duri. reliqua observatio, ne fissura in nodo fiat—re- | 5 |
| pudiat quippe advenam inhospitalis duritia—, ut in parte | |
| nitidissima, ne longior multo tribus digitis, ne obliqua, | |
| ne tralucens. Vergilius e cacumine inseri vetat, cer- | 105.1 |
| tumque est ab umeris arborum orientem aestivum spec- | |
| tantibus surculos petendos, et e feracibus et e germine | |
| novello, nisi vetustae arbori inserantur; ii enim robustio- | |
| res esse debent. praeterea ut praegnates, hoc est ger- | 5 |
| minatione turgentes et qui parere illo speraverint anno, | |
| bimi utique nec tenuiores digito minimo. inseruntur au- | 106.1 |
| tem et inversi, cum id agitur, ut minor altitudo in lati- | |
| tudinem se fundat. ante omnia gemmantes nitere conve- | |
| niet; nihil usquam ulcerosum aut retorridum spei favet. | |
| medulla calami commissurae in matre ligni corticisque | 5 |
| iungatur, id enim satius quam foris cortici aequari. calami | |
| exacutio medullam ne nudet, tamen tenui fistula detegat. | |
| fastigatio levi descendat cuneo tribus non ampliore digitis, | |
| quod facillime contingit tinctum aqua radentibus. ne ex- | 107.1 |
| acuatur in vento, ne cortex a ligno decedat alterutri. | |
| calamus ad corticem usque suum deprimatur. ne luxetur, | |
| dum <d>eprimitur, neve cortex replicetur in rugas. ideo | |
| lacrimantes calamos inseri non oportet, non, Hercules, | 5 |
| magis quam aridos, quia illo modo labat umore nimio | |
| cortex, hoc vitali defectu non umescit neque concorpora- | |
| tur. id etiam religionis servant, ut luna crescente, ut | 108.1 |
| calamus utraque deprimatur manu. et alioqui hoc in opere | |
| duae simul manus minus nituntur, necessario tempera- | |
| mento. validius demissi tardius ferunt, fortius durant, | |
| contraria ex diverso. ne hiscat nimium rima laxeque ca- | 5 |
| piat, aut ne parum et exprimat aut conpressum necet; | |
| hoc maxime cavendum in praevalide accipientis trunco. | 109.1 |
| <ut> media fissura relinquat<ur>, quidam vestigio fissurae falce | |
| in truncis facto salice praeligant marginem ipsum, postea | |
| cuneo findunt continente vinculo libertatem dehiscendi.— | |
| (quaedam in planta<r>io insita eodem die transferuntur).— | 5 |
| si crassior truncus inseratur, inter corticem et lignum | |
| inseri melius, cuneo optime osseo, cort<ex n>e rumpatur, | |
| laxato. cerasi libro dempto finduntur. hae solae et post | 110.1 |
| brumam inseruntur. dempto libro habent veluti lanugi- | |
| nem, quae si conprehendit insitum, putrefacit. <v>inc<u>lum | |
| cuneo adact<o> utilissime adstringitur. inserere aptissimum, | |
| quam proxime terrae patiatur nodorum truncique ratio. | 5 |
| eminere calami VI digitorum longitudine non amplius debent. | 111.1 |
| Cato argillae vel cretae harenam fimumque bubulum ad- | |
| miscet atque ita usque ad lentorem subigi iubet idque | |
| interponi et circumlini. ex iis, quae commentatus est, | |
| facile apparet illa aetate inter lignum et corticem nec | 5 |
| alio modo inserere solitos aut ultra latitudinem II digito- | |
| rum calamos demittere. inseri autem praecipit pira ac | |
| mala per ver et post solstitium diebus L <et> post vinde- | |
| miam, oleas autem et ficos per ver tantum, luna sitiente, | 112.1 |
| [hoc est sicca] praeterea post meridiem ac sine vento | |
| austro. mirum quod non contentus insitum munisse, ut | |
| dictum est, et caespite ab imbre frigoribusque protexisse | |
| ac mollibus bifidorum viminum fasc<ii>s, lingua bubula— | 5 |
| herbae id genus est—insuper optegi iubet eamque in- | |
| ligari opertam stramentis. nunc abunde arbitrantur paleato | |
| luto sarcire <et> libro II digitos insito exstante. verno in- | 113.1 |
| serentes tempus urguet, incitantibus se gemmis praeter- | |
| quam in olea, cuius diutissime oculi parturiunt, minimum- | |
| que suci habet sub cortice, qui nimius insitis nocet. | |
| punica vero et ficum qua<e>que alia sicca sunt recrastinare | 5 |
| minime utile. pirum vel florentem inserere licet et in | 114.1 |
| Maium quoque mensem protendere insitiones. quod si | |
| longius adferantur pomorum calami, rapo infixo<s> optime | |
| custodire sucum arbitrantur, servari inter duos imbrices | |
| iuxta rivos vel piscinas utrimque terra obstructos, vi- | 5 |
| tium vero in scrobibus siccis stramento opertos ac deinde | |
| terra obrutos, ut cacumine exstent. |