Cato vitem tribus modis inserit: praesectam findi 17.115.1
iubet per medullam, in eam surculos exacutos, ut dictum
est, addi, medullas iungi. altero, si inter se vites con-
tingant, utriusque in obliquum latere contrario adras<o>
iunctis medullis colligari. tertium genus est terebrare vi- 5
tem in obliquum ad medullam calamosque addere longos
pedes binos atque ita ligatum insitum intritaque inlitum
operire terra calamis subrectis. nostra aetas correxit, ut 116.1
Gallica uteretur terebra, quae excavat nec urit—quo-
niam adustio omnis hebetat—, atque ut gemmascere in-
cipiens <e>lig<ere>tur calamus, nec plus quam binis ab insito
emineret oculis, ulmi * * * vimine alligato * * * bina circum- 5
darentur * * * acie a duabus partibus, ut inde potius destil-
laret mucor, qui maxime vites infestat; dein cum evaluis-
sent flagella pedes binos, vinculum insiti incideretur,
ubertat<i> crassitudine permissa. vitibus inserendis tempus 117.1
dedere ab aequinoctio autumno ad germinationis initia.
sativae plantae silvestrium radicibus inseruntur natura sic-
cioribus; si sativae silvestribus inserantur, degenerant in
feritatem. reliqua caelo constant. aptissima insitis sicci- 5
tas; huius enim remedium: adpositis fictilibus vasis modi-
cus umor per cinerem destillat. inoculatio rores amat
lenes.