| Emplastratio et ipsa ex inoculatione nata vi- | 17.118.1 |
| deri potest, crasso autem maxime cortici convenit, sicut | |
| est ficis. ergo amputatis omnibus ramis, ne sucum avocent, | |
| nitidissima in parte quaque praecipua cernatur hilaritas, | |
| exempta scutula ita, ne descendat ulta corticem ferrum, | 5 |
| inprimitur ex alia cortex par cum sui germinis mamma, | |
| sic conpage densata, ut cicatrici locus non sit et statim | |
| fiat unitas, nec umorem nec adflatum recipiens; nihilomi- | |
| nus tamen et luto munire et vinculo melius. hoc genus | 119.1 |
| non pridem repertum volunt qui novis moribus favent, sed | |
| iam et apud veteres Graecos invenitur et apud Catonem, | |
| qui oleam ficumque sic inseri iussit, mensura etiam prae- | |
| finita secundum reliquam diligentiam suam: cortices scalpro | 5 |
| excidi quattuor digitorum longitudine et trium latitudine | |
| atque ita coagmentari et illa sua intrita obli<n>i, eadem | |
| ratione <u>t in malo. quidam huic generi miscuere fissu- | |
| ram in vitibus, exempta cortici tessella latere plano adi- | |
| gendo. tot modis insitam arborem vidimus iuxta Tiburtes | 120.1 |
| tulli<o>s omni genere pomorum onustam, alio ramo nucibus, | |
| alio bacis, aliunde vite, piris, ficis, punicis malorumque | |
| generibus. sed huic brevis fuit vita. nec tamen omnia | |
| experimentis adsequi <in> natura possumus. quaedam enim | 5 |
| nasci nisi sponte nullo modo queunt, eaque inmitibus tan- | |
| tum et desertis locis proveniunt. capacissima insitorum | 121.1 |
| omnium ducitur platanus, postea robur, verum utraque | |
| sapores corrumpit. quaedam omni genere inseruntur, ut | |
| ficus, ut punicae. vitis non recipit emplastra, nec quibus | |
| tenuis aut caducus rimosusque cortex, neque inoculatio- | 5 |
| nem siccae aut umoris exigui. fertilissima omnium inocu- | |
| latio, postea emplastratio, sed utraque infirmissima; et quae | |
| cortice tantum nituntur, vel levi aura ocissime deplantan- | |
| tur. inserere firmissimum et fecundius quam serere. |